- SINOPE
- I.SINOPEAmazonum una, a qua urbi nomen, de qua infra.II.SINOPEcolonia et urbs maritima Paphlagoniae, πόλις διαφανεςτάτη τȏυ πόντου, urbs Ponti illustrissima, Strab. l. 12. inter Cytorum ad occasum 100. mill. pasl. et Amisum ad Eurum paulo minus, cum portu, in ora Sinus Euxini, prope Sinum Amisenum. A Milesiis condita, an. 125. Urb. Cond. 2. Olymp. 37. Phlegonti tamen κτίσμα est Μακριτίου Κώου, Macritii Coi opus, apud Steph. dein sub variis Principibus, unde et Mithridatis regia, donec sub Romanorum potestatem concessit. Post hos Episcopalis fuit propriosque habuit Principes, quibus successerunt Turcae, a quibus Sinabe vocatur, Leunclav. vel Pordapas, Chalcondyl. A Kosacis vastata est A. C. 1616. Fuit quoque Diphili Comici, Diogenis etc. patria. Ovid. Pont. l. 1. ep. 3. v. 67.Non doluit patriâ Cynicus procul esse Sinopeus.Val. Flac. l. 5. v. 109.Assyrios complexa sinus stat opima Sinope;Nympha prius, blandosque Iovis quae luserat ignes,Caelicolis immota procis. —Apollonius Rhodius:Α᾿υτίκα δ᾿ Α᾿ςςυρίης ἐπέβαν χθονὸς. Ἔνθα ΣινώπηνΘυγατέῤ Ἀσωποῖο καθίςςατο, καὶ οἱ ὄπαςςεΠαρθενίην Ζἐυς αὐτὸς ὑποχεσίῃϚι δολωθείς, etc.Dionysius Petiegetes:Ἔνθεν Ἀμαζονίδεςςιν ἀπ᾿ οὔρεος ἈρμενἰοιοΛευκὸν ὕδωρ προΐησιν Ἐνυάλιος Θερμώδων,Ὅς ποτ᾿ ἀλωομένην ἈϚώπιδα δέκτο Σινώπην,Καί μιν ἀκηχεμένην σφετέρῃ παρενάςςατο χώρῃ,Ζηνὲς ἐφημοσύνῃϚιν ὁ γὰρ φιλότητος ἐραννῆςἸςχανόων, πάτρης ἀπενόσφιϚεν οὐκ ἐθέλουϚανἘκ τῆς καὶ πτολίεςθρον ἐπώνυμον ἄνδρες ἔχουσι.Sinopen autem Amazonum unam fuisse, et ab ea urbe hanc dictam testatur Andron apud Etymol. in voce Σινώπη: Ο῾ δὲ Ἀνδρων φησὶν μίαν τȏυ Ἀμαζόνων φυγοῦσαν εἰς Πόντον παρὰ τὸν βασιλέα τȏυ τόπου, πίνουϚάν τε πλεῖςτον οἶνον προσαγορευθῆναι Σινώπην, μεταφράσει δὲ τοῦτο σημαίνει την` πολλὰ πίνουσαν. Atqui non Σινώπη id significat sed Σανάπη, quomodo ei scribendum fuerat. Auctor Scholiorum ad l. 2. Apollonii Rhodii: Ἐπεὶ δὲ οἱ μέθυσοι Σανάπαι λέγονται παρὰ Θραξὶν, ᾗ διαλέκτῳ χρῶνται καὶ Ἀμάζονες, κληθῆναι την` πόλιν Σανάπην, ἔπειτα κατα φθορὰν Σινωπη. Sic scribendum. Hesych. Σανάπην την` οἰνώδη, Σκύθαι. Sic lege, vulgo enim conspurcatissimus hic locus. Hîc Sinopis rubrica primum inventa. Plin. l. 35. c. 6. Hodie Sinopi, vide supra. Ei adiacet fluv. cognominis Eustath. Strah. l. 12 Ptolom. Nic. Lloyd.III.SINOPEnobile scortum fuitr, lasciviâ valde celebre: unde Sinopissare proverbium est pro lascivire.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.